Confessio Fraternitatis, 1615

Confessio Fraternitatis, originally published in Latin in a work called "SECRETIORIS PHILOSOPHIÆ Conſideratio brevis".

The original text is this:



      CONFESSIO
     FRATERNITA-
      TIS. R.C.
     AD ERUDITOS
       EUROPÆ.

    Caput primum.

QUæ de noſtra Fraternitate ex Famæ R.
C. clangore vobis audita ſunt, Morta-
les, ea nolite, vel temeraria credere, vel
voluntaria ſuſpicari. J E H O V A eſt, qui
mundo labaſcente, & propemodum pe-
riodo abſoluta, ad principium prope-
rante Naturæ ordinem invertit, & quæ prius fruſtra ma-
gno ſudore, indefeſſoq́; labore, quærebantur, nunc ni-
hil tale Cogitantibus aperit, Violentibus offert, Nolen-
tibus obtrudit: ut & Bonis ſit, quod vitæ humanæ mo-
leſtias condiat, Inſtantisq́, concuſſionis vehementiam
frangat: Malis quod peccata, & his plagas multiplicet.

Inſtitutum noſtrum, quo optimi patris noſtri vo-
luntatem exequimur, etſi ſatis putamus ex Fama Vo-
bis patere; Nec jam ullius hæreſeos, vel in Rempub-
licam mali tentaminis ſuſpectos Nos eſſe poſſe, qui
Orientis ſimul & Occidentis (Mahometen & Papam in-
tellige) contra Jeſum noſtrū blaſphemias deteſtamur,
& Imperii Capiti preces noſtras, Arcana & ingens auri
pondus ultrò deferimus: Viſum eſt tamen, Erudito-
rum amore amplius aliquid explicare, ſi quid eſſet vel
Famæ arctius incluſum, vel certo conſilio in cæteris lin-
guis non efferendum; quò ſperamus æquiores nobis
Eruditos reddituros, & ad Conſilium noſtrum appro
bandum faciliores.

Cap. II.

DE Philoſophiæ Emendatione (quantum nunc
opus eſt) explicavimus ægrotare illam. Imò dum
pleriq; neſcio quàm validam illam fingunt pro-
pemodum animam agere, nobis indubitatum eſt.

Cæterum ut plerumq; in eo ipſo lobo, ubi nova
lues exſurgit, Natura remedium aperit, ita inter tantos
Philoſophiæ paroxyſmos, patriæ noſtræ satis idonea,
imò ad ſanitatem unica media ſuccreſcunt, per quæ re-
valeſcat, & nova, vel renovata, mundo renovando ap-
pareat.

Eſt autem Philoſophia nobis nulla, quàm quæ fa-
cultatum, ſcientiarum, Artiumm caput, quæ ſi noſtrum
ſpectemus ſeculū, Theologiæ ac Medicinæ plurimum,
Juris prudentiæ minimum habeat: quæ cælum atq; ter-
ram exquiſitiori Anatomia ſcrutetur, aut ut ſummatim
dicamus, Unum hominem Microcoſmum ſatis expri-
mat, de quo, ſi qui ex Eruditorum numero modeſtio-
res ad fraternam noſtram invitationem comparuerint,
longè alia magisq; ſtupenda apud nos reperient, quàm
qualia hactenus crediderunt, admirati & profeſſi ſunt.

Cap. III.

ITaq; ut ſummam conſilii noſtri exprimamus, unum
illud ſolicitè elaborandum nobis venit, ut admira-
tio provocationis noſtræ vobis eximatur, palamque
conſtet, nec vileſcere nobis tanta arcana; nec ineptum
eſſe illorum rumorem in multos ſpargere. Neq; enim
abſurdum eſt, plerosq; a l tàm inexſpectatam noſtram
facilitatem cogitationum conflictu obrui; quibus non-
dum ſextæ ætatis miranda innotuerunt; aut ex mundi
revolutione futura ſimul & præſentia metiuntur: ſed
cui ſeculi incommodis occupati, non ſecus in mundo
ambulant, quàm cæci, quimedia luce nil niſi tactu di-
ſcernunt.

Cap. IV.

DE priore ergò membro ſic judicamus, tantas eſſe
Patris noſtri Chriſtiani, de omnibus iis, quæ à
creato Mundo ab ingenio humano, ſive divina
revelatione, ſive Angelorum, Spirituumvè miniſterio,
ſive mentis ſagacitate, ſive diutinæ obſervationis expe-
rientia inventa, expolita, atq; propagata ſunt, medita-
tiones, ut ex iis unis, etiamſià Deo omnipotente uni-
verſæ rei literariæ interitus immitteretur, nova ſcien-
tiarum fundamenta jacere, novamq; veritatis arcem
exſtruere poſteritas poſſit: quod fortaſſis facilius fo-
ret, quàm relictâ tam informa ſtructutâ, hine aream di-
latare, illine lucem conclavibus immittere, januas,
ſcalas, & reliqua, quæ intentionem noſtram repræſen-
tant, immutare. Quî itaq; ſordeant nobis tanta; ſi
Nobis tantum hæc ſcire, & non potiùs ſeculi ſui orna-
mento data eſſent? Quî non libenter in unà veritate,
quam per tot anfractus, tot labyrinthos quærunt Mor-
tales, libenter acquieſceremus, ſi Candelabrum ſex-
tum nobis tantùm lucere Deus voluiſſet? Nonne ſa-
tis erat Nobis, nec famem, nec pauperiem, nec mor-
bos, nec ſenium metuere? Nonne præclarum, ſic in
qualibet hora vivete, quaſi à Mundo nato vixiſſes: qua-
ſi ad Mundi interitum victurus eſſes? ſic vivere in lo-
co, ut nec qui ultrà Gangem habitant, ſuas res geſtas
abicondere, nec qui in Peru vivunt, conſilia ſua celare
poſſint? ſic legere in uno libro, ut quidquid omnes li-
bri, qui fuerunt, ſunt, prodibunt, habuerunt, habent,
atq; habituri ſunt, legas, intelligas, retineas? ſic cane-
re aut pſallere, ut pro ſaxis gemmas, pro animalibus
ſpiritus attrahas, pro Plutone, potentiſſimos Imperii
terreri Principes demulceas? O Mortales, aliud eſt con-
ſiliū DEI, & commoditas veſtra, cui decretum Frater-
nitatis noſtræ numerum hoc Fraternitatis tempore au-
gere atq; multiplicare: id quod eâ alacritate innos re-
cipimus, quali ad tantos theſauros nullo noſtro merito,
imò ſpe nullâ, aut expectatione, admiſſi ſumus: ea fide
exſequuturi ſumus, ut ne liberorum quidem (quos jam
quidem è Fratribus quibuſdam habemus) commiſera-
tio nos tangat; cum ſciamus hæc inexſpectata bona
nec hæreditaria eſſe, nec promiſcuè conferenda.

Cap. V.

IAm ſi quis ex altero membro prudentiam noſtram
deſideret, qui noſtros theſauros tàm prodigè atque
promiſeuè effundamus, nec potiorem bonorum, ſa-
pientum, vel omnino Principum, quàm vulgi ratio-
nem habeamus, ei non ſuccenſemus (non enim absq;
momento eſt incuſatio) ſed potius illud confirmamus,
non publicari noſtra Arcana, quantumvis V. linguis
vulgiaures circumſonent; vel quia ſtupidos (quod ſci-
mus) non movebunt; velquia dignitatem Acceptan-
dorum non à curioſitate, ſed noſtrarum revelationum
Regulâ ac norma metimur. Millies inclament indi-
gni, millies ſe offerant; noſtris tamen auribus hoc in-
junxit Deus, ne quemvis eorum audirent: & nubibus
ſuis nos vallavit, ne qua vis Servulis ſuis intendatur: ut
jam non amplius in humanos oculos incurramus, niſi
qui ab Aquila mutuos ſumſerint.

Cæterùm vernaculis linguis erat emittenda Fama,
neij defraudarentur, quos, etſi literarum minimè pe
ritos, non excluſit D E U S à fraternitatis in Gradus di-
ſtinguendæ felicitate: Velut qui Damcar urbem habi-
tant, longè aliâ & diveriâ planè à reliquis Arabibus vi-
vunt politia; quòd ſapientes ei dominantur, & leges
alias per Regem eis condere licuit: Cuj9 exemplar (qua-
le à Patre Chriſtiano conſcriptum habemus) etiā in Eu-
ropa à nobis inchoabitur; ubi quæ præcedere oportet
tranſierunt; & Tuba noſtra plena voce, nullisq; verbo-
rum anibagibus, perſonabit; Cum ſeilicet, quæ nunc
muſſitant pauci, & futura, quantum poſſunt, ænigmati-
bus inumbrant, palàm terram implebunt: non ſecus,
ac poſt multos piorum hominum in Papæ Tyranni-
dem clandeſtinos morſus, timidasq; ſugillationes, ille
mavna vi magnoq; impetu, à Germania de throno de-
turbatus, ac ſatis pedibus conculcatus eſt: interitu i-
pſius in ætatem noſtram dilato, ubi & unguium dilania-
tiones experietur, rugitusq; novus finiet ruditum; quod
ſcimus jam benè multis Germaniæ Eruditis illuxiſſe,
quantum ipſorum ſpecimina & taciti applauſus teſtan-
tur.

Cap. VI.

OPeræ pretium foret examinare omne illud tem-
pus, quod ab Anno 1378. Noſtri Chriſtiani na-
tali hactenus effluxit, quantum ipſe per 106. vi-
tæ annos mutati orbis viderit; quantum à felici morte
noſtris Patribus & nobis experiunda reliquerit: Sed
brevitas, cui nos adſtrinximus, hæc aliàs referre jubet.
Sufficiet iis, qui noſtra monita non contemnent, at-
tigiſſe; unde ſibi ad arctiorem nobiſeum unionem præ-
paramenta comparare poſſunt. Sanè cuicunq; Ma
gnas illas D E I litteras, quas Mundi machinæ inſeri-
pſit, & per Imperiorum viciſſitudines alternatim repe-
tit, intueri, legere, atq; exinde ſe erudire conceſſum;
ille quidem (etſi hoc tempore inſeius) jam noſter eſt;
Atq; uti ſcimus, non neglecturum noſtram invitatio-
nem: Ita viciſſim fraudem omnem ejuramus, idq; pol-
licemur, non futurum quemquam, cui ſua integritas
& futuri deſiderium per nos riſui fiat; dum ille ſub ſi-
lentij ſigillo ſeipſum nob. offerat, atq; converſationem
expetat. In fucatos & impoſtores verò, & qui aliud quã
ſapientiam ſitiunt, illud pronuntiamus, nec prodi nos
poſſe in perniciem noſtram, nec cogi etiam contra Dei
decretum: Illos verò manere gravem illam commina-
tionem, qua famam noſtram oneravimus; & tàm impia
conſilia in ipſorum Capita redundatura: Nobis verò
theſauros noſtros in tactos relinquendos, uſq; dum
ſurgat L E O, & eos ſibi jure ſuo exigat, accipiat, & in
ſui Imperij ſtabilimentum conferar.

Cap. VII.

ILlud itaq; unum nobis confirmandum eſt, Morta-
les, D E U M mundo haud longè pòſt interituro, red-
dendam veritatem, Lucem & dignitatem decreviſ-
ſe: qualia cum Adamo Paradiſo emigrare, & homi-
nis miſeriam condire juſſit: Unde Falſum, tenebras, &
ſervitutem cedere æquum eſt; quæ, ſenſim progredi-
ente Globi magni volutatione, in Scientias, Actiones
& Imperia humana irrepſerunt; illis ex magna parte
obſcuratis, Hinc illa ſententiarum, Falſitatum, Hæ-
reſeôn innumerabilis diverſitas enata; quæ vel ſapien-
tiſſimis hominibus delectum difficilem fecit; dum hine
Philoſophorum Fama, illinc experientiæ veritas di-
ſtraheret; quæ ſi cuncta (uti confidimus) ſublata ali=
quando, Unam v. contrà & ſibi perpetuò ſimilem Re-
gulam ſubſtitutam viderimus, gratia quidem Laboran-
tibus, ſed omnis tanti negotii ſumma, noſtri ſeculi feli-
citati debebitur.

Ac ſicut agnoſcimus, multa præclara Ingenia ſuis
Meditationibus futuræ Reformationi per partes mul-
tum conferre: ità nobis minimè hanc gloriam arro-
gamus, ac ſi nobis unis tanta moles immitteretur: Sed
ex Chriſti Salvatoris noſtri mente, citiùs Lapides ſeſe
oblaturos teſtamur, quàm divino Conſilio ſui deſint
Exſequutores.

Cap. VIII.

DE ſua quidem voluntate jam præmiſit nuncios
Deus, Stellas in Serpentario atq; Cygno exortas,
quæ magna profectò magni Conſilii ſignacula il=
lud docere poſſunt, quàm junctis iis, quæ humanum
ingenium adinvenit, ſuæ occultæ ſcripturæ inſervire
faciat, ut Liber Naturæ in omnium quidem oculis ex-
panſus adapertusq; ſit; pauci tamen vel legere omni-
no, vel intelligere poſſint.

Velut in humano capite duo ſunt Organa, quæ
audiant, duo quæ videant, quæ olfaciant duo; vocis
unum, quam fruſtrà ab auribus exigas, fruſtrà ab oculis
ſonorum judicium impetres: Ita ſecula fuerunt, quæ
viderent; fuere quæ audirent; & olfaciendi quondam
tempus fuit; Supereſt, ut maturato atq; abbreviato
vero motu, linguæ ſuus honor habeatur, ut quæ olim
vidit, audivit, olfecit, nunc eloquaturtandem; Poſtquā
venenati & ſoporiferi calicis crapulam edormiverit
Mund9; atq; manè exorienti Soli apertis pectoribus, de-
tectis capitibus, amotis calceis, lætus jubilansq; obviam
proceſſerit.

Cap. IX.

EIusmodi characteres, atq; adeò Alphabetum ſu-
um ſicut D E U S ſparſim SS. Bibliis inſeruit, ita
in admirando Creationis opere Cælis, Terræ, A-
nimalibus manifeſtè impreſſit, ut, quo Mathematicus
modo Ecclipſes prævidet; eodem nos Eccleſiæ obſcu-
rationes, earundemq́; durationes præcognoſcamus. A
quibus literis nos omnino noſtras Magicas mutuò
ſumſimus, & linguam nobis exinde novam collegimus;
qua ſimul rerum natura exprimatur; unde mirum non
ſit, ſi in reliquis linguis & hac latina min⁹ delicati ſimus:
quas ſcimus neutiquã A dami illam aut Enochi redole-
re; Sed Babylonis confuſione contaminatas eſſe.

Cap. X.

ILlud itaq; omittendum nobis minimè eſt, ut dum a-
quilinæ aliquot pennæ noſtris rebus moram tantil-
lam ferunt, ad ſacrorum Bibliorum unam, primam,
aſſiduam, & perpetuam Lectionem adhortemur; quæ
ſi cui admodum placebunt, is multum ſe ad Fraterni-
tatem noſtram impetrandam profeciſſe ſciat. Sicut ea
Legum noſtrarum ſumma: ne qua littera eſſet in tanto
Mundi miraculo, quæ memoriæ non mandaretur: ita
proximi ii, & maximè ſimiles nobis, qui una Biblia ſuæ
vitæ Regulam, ſuorum ſtudiorum ſummam, Mundiq;
univerſi compendium faciunt; à quibus non ut perpe-
tuò ea crepent, ſed ut ipſarum ſenſum omnibus Mundi
ſeculis convenienter applicent, exigimus: quia nec
nobis conſuetum, ſic divina Oracula proſtituere, ut cũ
infinitus ſit interpretum numerus, hi ſuæ partis opi-
nioni adhæreant, illi veteri malitia ceream Scripturam
cavillentur, quæ Theologis, Philoſophis, Medicis, Ma-
thematicis ſimul inſerviat. Illud potius noſtrum ſit, te-
ſtari, à Mundi Origine non fuiſſe majus, admirabilius,
ſalubrius homini datum, quam SS. Bibliorum opus:
quod qui habet, felix eſt: qui legit felicior: qui ediſcit,
feliciſſimus: qui intelligit & ſervat, Deo ſimilimus.

Cap. XI.

QUæ porrò cum Impoſtorum deteſtatione contra
metallorum Transformationem, & ſupremam
Mundi medicinam à nobis dicta ſunt, ea ſic vo-
lumus intelligi, Nullo modo extenuari à nobis tàm in-
ſigne D E I donum: ſed cum non perpetuò Naturæ
cognitionem ſecum affetat; hæc verò & illam & infini-
ta alia Naturæ miracula edoceat, æquum eſt, potiorem
à nobis Philoſophiæ cognitionis rationem haberi, neq;
citius adringenda metalla, quàm inſpiciendam Natu-
ram, excellentioria Ingenia invitare. Inſatiabilem o-
portet eſſe eum, cui nec paupertas ultra, aut morbi, pe-
riculum adferre poſſunt; qui ſupra homines quaſi ela-
tus, iis dominatur, quæ reliquos torquent, affligunt,
cruciant; & ad ludicra illa naturæ revertitur, ædificat,
bella movet, ſuperbit, quia auri ſatis, & argenti inex-
haurienda ſcaturigo. A liter viſum ſupremo Rectori, qui
excellentiam confert humilibus; ſuperbos obſcuritate
cruciat: Taciturnis Angelos confabulantes mittit;
Garrulos in ſolitudinem detrudit: quali pœna dignus
eſt Romanus Impoſtor, qui blaſphemias ſuas jam ple-
no & abundanti ore in Chriſtum effudit, neq; jam in
media luce, qua Germania ipſius antra & ſubterraneos
meatus detexit, à mendacio abſtinet, ne minus menſu-
ram adimpleviffe, & ſecuri dignus videatur. Erit itaq;
aliquando, ubi ſibilare deſinat hæc vipera, & Corona
triplex in nihilum redigatur: de quibus apertius, ubi
convenerimus.

Cap. XII.

IN fine verò confeſſionis noſtræ illud ſeriò inculca-
mus, abjiciendos eſſe, ſi non omnes, plerosq; tamen
Pſeudochymicorum nequam I bellos; quibus vel SS.
Triade ad futilia abuti luſus: vel monſtroſis figuris atq;
ænigmatibus homines decipere jocus; vel credulorum
curioſitas lucrum eſt: quales ætas noſtra plurimos pro-
duxit: unum ex ijs præcipuum Amphitheatralem hi-
ſtrionem, hominem ad imponendum ſatis ingenio-
ſum: quos ideò hoſtis humanæ felicitatis bono ſemini
immiſcet, ut difficilius veritati fides habeatur, cum ſim-
plex ea ſit, atq; nuda; Mendaci um ſpecioſum & lacinijs
ex divinâ humanaq; ſapientiâ or natū. Fugite illa, qui ſa-
pitis, & ad nos confugite; qui non aurum veſtrum e-
mendicamus, ſed ingentes theſauros ultrò offerimus:
non Tincturæ cujusdam commento veſtris bonis inſi-
diamur, ſed noſtrotū participes facimus: non ænigma-
ta objicimus, ſed ad ſimplicem dilucidamq; Arcanorum
explicationem invitamus: non à vobis excipi aut reci-
pi petimus, ſed ad noſtra tecta atq; palatia plusquam
Regia vocamus, nulla noſtra (ne neſciatis) luxuriâ, ſed
DEI ſpiritu acti, Patris optimi Teſtamento juſſi: tem-
poris noſtri Lege coacti.

Cap. XIII.

QUid igitur animi eſtis, Mortales, poſt quam Chri=
ſtum ſincerè nos profiteri, Papam execrari; Phi-
loſophiam ſinceriorem amplecti; vitam homine
dignam agere; & ad commune nobiſcum conſortium
plures, eosq; quibus eadem nobiſcum á D E O Lux afful-
ſit, invitare, vocare, orare, audiviſtis? Nonne illud co-
gitatis, ut examinatis veſtris donis, penſitataq; quam ha-
betis SS. ſcripturæ intelligentiâ; ponderatis tandem ar-
tium, quotquot ſunt omnium imperfectione atq; in-
convenientiis; tandem aliquando unà nobiſcum de re-
medio cogitetis, operanti D E O manus porrigatis, ſe-
culi veſtri Imperio ſerviatis? Cujus laboris ea præmia
habituri eſtis, ut quæ cunq; Natura in omnes terræ par-
tes diſperſit bona, ea juncta & unita vobis, tanquam in
centro Solis & Lunæ, collatura ſit. Iam cuncta ea, quæ
humanam cognitionem obnubilant, actionem retar-
dant, Mundo non ſecus, ac eccentricos omnes & epi-
cyclos expellere poſſitis.

Cap. XIV.

VOs verò, quibus curioſitati ſaltem ſatis facere de-
cretum, vel auri fulgor ineſcat; vel (ut fortius di-
camus) qui nunc boni tanta bonorum inexpecta-
tâ affluentia ad vitam delicatam, ocioſam, luxurioſam,
pompoſam provocare poſſetis, nolite veſtris clamori-
bus noſtra ſacra ſilentia interturbare: Sed cogitate, et-
ſi Medicina eſt, quæ omnes pariter morbos depellit,
illòs tamen, quos D E U S morbis exercere, caſtigare &
punire vult, ad hanc occaſionem non  im mitti: itâ, etſi
Mundum univerſum ditare, erudire, & ab infinitis in-
commodis liberare poſſimus: nemini tamen, niſi id
Deus annuat, innoteſcimus: tantumq; abeſt, ut invi-
  to Deo quisquam bonis noſtris fruatur, ut vitam
       potiùs quærendo perditurus, quàm inve-
           niendo felicitatem aſſequu-
                    turus ſit.

                 FRATERNITAS R. C.

                    F I N I S.